- AMOMIA
- AMOMIAdictum recentioribus omne id, quô medicabantur corpora ac condiebantur; ab Amomo, quod non solum pretiosissimis ungucntis, quaeque maxime nares serirent, addebatur, uti Plin. refett l. 12. c. 13. sed et in funeribus praecipue locum habebat, ut et myrrha et cinnam um et alia. Persius Sat. 3. v. 104.-------- tandemque beatulus alto.Compositus lecto, crassusque lutatus Amomis,In portam rigidos calces extendit.Ubi ramen amoma pro quibusliber unguentis posuit, quibus corpora ungebant mortuorum. Pro Amomia, Momiam, et Mumiam universa hodie dicit Europa, Vide infra in voce Mumia, et plura hanc in rem apud Claud. Salmas. ad Solin. p. 401.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.